
Magnificat
(1)
Magnificat anima mea Dominum.
(2)
Et exsultavit spiritus meus: in Deo salutari meo.
(3)
Quia respexit humilitatem ancillae suae:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
(4)
Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus.
(5)
Et misericordia ejus a progenie in progenies: timentibus eum.
(6)
Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui.
(7)
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
(8)
Esurientes implevit bonus: et divites dimisit inanes.
(9)
Suscepit Israel puerum suum: recordatus misericordiae suae.
(10)
Sicut locutus est ad patres nostros: Abraham, et semini ejus in saecula.
(11)
Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto.
(12)
Sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in saecula saeculorum. Amen.