
Nunc Dimittis
(1)
Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace.
(2)
Quia viderunt oculi mei, salutare tuum.
(3)
Quod parasti, ante faciem omnium populorum.
(4)
Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.
(5)
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,
(6)
Sicut erat in principio et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen.